Tuesday, April 13, 2010

Imagines ex Italia

Sculpture
Quae imag­ines photo­graph­icas in Italia fac­tas imposuit in situm Flickr. Fortunate tibi, Flickr quantum singulis mensibus imponitur ter­minat, opti­mas ergo 948 photo­grapho­rum quae feci in pere­grin­atione elegi. Haec Romae, praesertim in Museo Vat­icano (sicut imago sin­istrorsum) et Basilica di Santa Maria Maggiore; Senae Iu­liae, partim in Torre del Mangia; paucae Pomp­eiis; et una Sorrento factae sunt. Sunt plus imag­ines atque itineris narratio brevis post saltum.

Post adventum Romae, Lil­iam conveni et pla­centulam nectaream ed­erunt. Exsa­tiati, ad cauponam in qua consid­ebam exposuerunt trans urbem. Res Primum conspecta fuit im­mane aedificium Montem Capitolinum obumbrans.

Monument to Vittorio Emanuele II

Hoc est Monumento Nazionale a Vittorio Emanuele II, aedificatum causa regem Italiae unificatae primum, Victorium Emmanuel II decorandi. Is est statua equestris magna super arboribus dextrorsum stans. Hoc situs est urbis in medio pro ruinis Fori Romani, Amphitheatro Flavio trans Via dei Fori Imperiali sinistrorsum apparente.

Postridie in Museum Vaticanum iverunt. Homines intrare manentes mille passuum distenti sunt, bona fortuna manere non debuimus nam tesseras nostras in interrete emi. Cum hoste quadam posterius locutus sum quae dixit se tres horas mansit ad intrandum; tesserae, tantum €5 plus, fuerunt optime tanti.

Mu­seum fuit mira­bilis, etsi frequens. Stat­uae multae erant fig­uras et Chris­tianae et mytho­logicae depin­gentes, sicut Perseus capitem Medusae tenens dext­rorsum in imag­ine depin­gitur, asarota etiam picturae re­li­quaeque multae ex histo­ria ecclesiae mun­dique ve­nientes erant sicut statua can­i­forme supra. Dilectus mihi fuit Tab­u­linum Tab­ulae Ge­o­graph­icae. Situs Vat­icanus (An­glice) dicit illud e 40 tab­u­lis in pa­ri­etes pictis ita ap­pellavi quae terras Ital­icas effin­gunt et fines papales Gregorii XIII in pap­atu (1572-1585) exstantes. In picturas ab Ignatio Danti, ge­o­graph­ico his tempo­ribus noto, inter annos 1580 et 1585 depictae sunt.

Imagines quae ibi fecit secus non bene eventae sunt, has igitur in Flickr non imposuit. Investigatio Googles Imaginibus aulae maiestatem communicare potest, neque autem species tabulae.

Haec historia mox finiam - saepe redi ne conclusionem conci­tantem praetereas!

No comments: