Monday, February 14, 2011

Redivi

Per multas menses non legi nec scripsi nec locutus sum Latine; propterea quod scriptionis peritiam amisi multam. Certum igitur est mihi in studium linguae Latinae frequenter incumbere et in hoc sito scribere. Sed tamen tempus fortasse non est mihi propter scholam et ludum campestrem.

Si vides, salutator, erratum in litteris meis ullum vel locum obscurum, te mihi referre quaeso ut hoc emendem.

Wednesday, April 14, 2010

Imagines ex Italia, Pars Altera

e parte una continuatum. omnes imagines sunt coniunctiones ad paginas Flickr.

Museo Vaticano viso, duas noctes posteras mansi Romae ante abitionem Senam Iuliam. Illa Caupona erat iuxta Basilicam di Santa Maria Maggiore, ecclesiam summa pulchritudine, in qua photographum mihi maxime amatum feci, signum angeli in confessionale sub altarium depingentem.

Angel

Bona historia huius ecclesiae brevis plusque informatio inveniri in illa pagina queunt. Volo me illam ante visitationem legisse, quia Hieronymus Bibliae metaphrastes qui Vulgata creavit, sanctus plurimum a me dilectus, ibi sepultus est, quod tum nescivi.

Tuesday, April 13, 2010

Imagines ex Italia

Sculpture
Quae imag­ines photo­graph­icas in Italia fac­tas imposuit in situm Flickr. Fortunate tibi, Flickr quantum singulis mensibus imponitur ter­minat, opti­mas ergo 948 photo­grapho­rum quae feci in pere­grin­atione elegi. Haec Romae, praesertim in Museo Vat­icano (sicut imago sin­istrorsum) et Basilica di Santa Maria Maggiore; Senae Iu­liae, partim in Torre del Mangia; paucae Pomp­eiis; et una Sorrento factae sunt. Sunt plus imag­ines atque itineris narratio brevis post saltum.

Lexicon Linguae Latinae Ecclesiasticae

He­ri librum cursu publico mis­sum accepit nom­ine Lexicon Linguae Lati­nae Ecclesi­as­ticae (An­glice: Dictio­nary of Ecclesi­as­tical La­tin), a Leo Stel­ten ed­i­tum. Hunc emit ut usur­parem ad Bib­liam Vulga­tam leg­endam, et val­de utilis est. Ille Liber est in­­stru­men­tum leg­endi nec eru­ditio­n­is; per­fecte idoneus ver­ba cito reperire in­ter leg­en­dum est, lec­torem au­tem subsicivam in­formatio­nem lingu­is­ticam non docet. Perscriptiones sunt con­cisae, trans­lationes sine ullis ext­raneis praebentes. Nec orig­inationes nec exempli praebiti sunt, neque vocales longis brevibus­ve anno­tatae sunt. Pro­p­ter hoc, liber est facile legi ver­bis amplis praeclar­isque po­tis eti­am gra­cilis est. Omnes perscriptiones fas­tigatae sunt, quisquam ig­itur vocalium ac­centuumque La­ti­ne modum sci­ens ver­ba di­ce­re po­test etsi vocalium lon­gi­tudo non anno­tata est. Post breve pro­oemium paginas tres ceterae sunt consti­tutiones cum ap­pen­dic­ula in qua quae vocab­ula exposi­tus sunt. Liber be­ne factus est, si satis sim­plex, charta bona ac grav­iore. Haud nit­idus est, sed val­de utilis.