Wednesday, April 14, 2010

Imagines ex Italia, Pars Altera

e parte una continuatum. omnes imagines sunt coniunctiones ad paginas Flickr.

Museo Vaticano viso, duas noctes posteras mansi Romae ante abitionem Senam Iuliam. Illa Caupona erat iuxta Basilicam di Santa Maria Maggiore, ecclesiam summa pulchritudine, in qua photographum mihi maxime amatum feci, signum angeli in confessionale sub altarium depingentem.

Angel

Bona historia huius ecclesiae brevis plusque informatio inveniri in illa pagina queunt. Volo me illam ante visitationem legisse, quia Hieronymus Bibliae metaphrastes qui Vulgata creavit, sanctus plurimum a me dilectus, ibi sepultus est, quod tum nescivi.

Romae hamaxosticho Senam Iuliam, urbem in regione Tuscia, ivi in qua duas noctes mansi. Dextrorsum est imago Torre del Mangia depingens quae super Piazza del Campo alto 102 metris in medio urbis surgit. Subter in aedificio est museum optimum in quo multae modo Senense picturae sunt. Est pagina bona in Vicipaedia Anglica de Disciplina Senense pingendi, in Vicipaedia autem Latina non est. Propterea quod, breviter scribo de hac.

Disciplina Senense pingendi inter saecula tertium decimum et quintum decimum Senae Iuliae floruit, et Disciplinam Florentinam aliquamdiu adsequebatur. Ea autem plus tralaticia erat artis gothicae serae pulchritudinem ornatam propendens. Attamen Senae Iuliae deminutione oeconomica politicaque progressus pingendi retardatus est, opera Senensia autem in ecclesiis aedificiisque publicis pro operibus novioribus non substituta sunt. Sena Iulia oppidum Medii Aevi optime servatum stat.

Senae Iuliae redivi Romam ubi paucos dies commoratus sum tunc ad Sinum Neapolitanum cum grege discipuli Romae cum Lilia incumbentium adivi. Sorrento, oppidum pulchrissimum, in caupona deversati summus, Neapolem inter iter visitantes. Postridie Pompeios venimus, die manentes ad ruinas inspiciendas.

Mala fortuna spatium in Flickr non habeo satis ut plurima photo­grapha imponam, ergo ad mentem prox­imam vobis imag­ines Pompeiis factas osten­dere nequeo. Pompeiis visitan­dis, Romam reg­ressi summus ubi paucas noctes mansi placen­tulam opt­imam gustans tunc in Americam redivi.

No comments: